monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 0, 2
Ab hac cito se Fabianus separavit, et luxuriam quidem cum voluit abiecit; obscuritatem non potuit evadere, haec illum usque in philosophiam prosecuta est. saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia: quaedam tam subito desinunt, ut non brevia sint sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias, et quotiens inciderat aliqua materia, quae convicium saeculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor vero velut voluntarius non elaboratae orationi aderat. vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut iniussa fluerent. iam videlicet compositus et pacatus animus cum veros compressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. suasoriis aptior erat: